monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > salCod.Sal.X,16.236 > bavPal.lat.1448.185 > sectio 32 > csg250.271 > sectio 63 > sectio 17 > sectio 54 > bkeCod.15.164v > bnfNAL1615.165 > habCod.Guelf.707Helmst..29 > csg250.234 > sectio 169 > sectio 17 > sectio 13 > sectio 43 > sectio 21 > bnf6795.176 > csg251.175 > sectio 9 > bnf13013.62 > sectio 11 > bavPal.lat.311.221 > sectio 11 > csg871.10 > bavPal.lat.1449.112 > sectio 43 > sectio 48 > csg250.191 > bnf6796A.104 > csg250.226 > sectio 114 > sectio 38 > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 77 > hlw17.156 > bkeCod.15.174v > bnf2495.105 > sectio 40 > habCod.Guelf.79Weiss..119 > bnf7296.26 > bnfNAL1615.162 > bnf6795.245 > csg620.286 > sectio 56 > bmv343.239 > sectio 19 > sectio 122 > sectio 23 > sectio 186

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 186
{LXXXV} et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. itaque desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita ad Troada proveniunt et iam inde fugaverunt incolas. proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris vermiculum in capite gigni. Aegypti muribus durus pilus sicut irenaceis. iidem bipedes ambulant ceu Alpini quoque.